Löydetty 8616 Tulokset: Pó
rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste duræ cervicis sit (Liber Exodus 32, 9)
Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Ægypti in fortitudine magna et in manu robusta (Liber Exodus 32, 11)
ne quæso dicant Ægyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui (Liber Exodus 32, 12)
recordare Abraham Isaac et Israël servorum tuorum quibus jurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper (Liber Exodus 32, 13)
placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum (Liber Exodus 32, 14)
et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte (Liber Exodus 32, 15)
audiens autem Josue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnæ auditur in castris (Liber Exodus 32, 17)
qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio (Liber Exodus 32, 18)
arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israël (Liber Exodus 32, 20)
dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum (Liber Exodus 32, 21)
cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum (Liber Exodus 32, 22)
videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat (Liber Exodus 32, 25)