Löydetty 8616 Tulokset: Pó
et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ hæc dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Juda et principes ejus et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Ægypti (Liber Ieremiae 24, 8)
verbum quod factum est ad Hieremiam de omni populo Judæ in anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis (Liber Ieremiae 25, 1)
quæ locutus est Hieremias propheta ad omnem populum Juda et ad universos habitatores Hierusalem dicens (Liber Ieremiae 25, 2)
et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis adoretisque eos neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum et non adfligam vos (Liber Ieremiae 25, 6)
ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos super terram istam et super habitatores ejus et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas (Liber Ieremiae 25, 9)
perdamque ex eis vocem gaudii et vocem lætitiæ vocem sponsæ et vocem sponsi vocem molæ et lumen lucernæ (Liber Ieremiae 25, 10)
et erit universa terra ejus in solitudinem et in stuporem et servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis (Liber Ieremiae 25, 11)
cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas (Liber Ieremiae 25, 12)
Hierusalem et civitatibus Judæ et regibus ejus et principibus ejus ut darem eos in solitudinem et in stuporem in sibilum et in maledictionem sicut est dies ista (Liber Ieremiae 25, 18)
Pharaoni regi Ægypti et servis ejus et principibus ejus et omni populo ejus (Liber Ieremiae 25, 19)
et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe unicuique contra fratrem suum et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt et rex Sesach bibet post eos (Liber Ieremiae 25, 26)
et audierunt sacerdotes et prophetæ et omnis populus Hieremiam loquentem verba hæc in domo Domini (Liber Ieremiae 26, 7)