Mosaico decorativo

Löydetty 8616 Tulokset: Pó

  • factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod ædificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis (Liber Nehemiae 6, 1)

  • miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum (Liber Nehemiae 6, 2)

  • misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vos (Liber Nehemiae 6, 3)

  • miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis juxta sermonem priorem (Liber Nehemiae 6, 4)

  • et prophetas posueris qui prædicent de te in Hierusalem dicentes rex in Judæa est auditurus est rex verba hæc idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter (Liber Nehemiae 6, 7)

  • et misi ad eos dicens non est factum secundum verba hæc quæ tu loqueris de corde enim tuo tu conponis hæc (Liber Nehemiae 6, 8)

  • et ingressus sum domum Samajæ filii Dalajæ filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas ædis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te (Liber Nehemiae 6, 10)

  • postquam autem ædificatus est murus et posui valvas et recensui janitores et cantores et Levitas (Liber Nehemiae 7, 1)

  • et dixi eis non aperiantur portæ Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausæ portæ sunt et oppilatæ et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam (Liber Nehemiae 7, 3)

  • civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio ejus et non erant domus ædificatæ (Liber Nehemiae 7, 4)

  • qui venerunt cum Zorobabel Hiesuæ Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israël (Liber Nehemiae 7, 7)

  • hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israël essent (Liber Nehemiae 7, 61)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina