Löydetty 8616 Tulokset: Pó
in tempore quoque illo dixi populo unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum (Liber Nehemiae 4, 22)
ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum (Liber Nehemiae 4, 23)
et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos judæos (Liber Nehemiae 5, 1)
et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame (Liber Nehemiae 5, 3)
et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostræ sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulæ nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident (Liber Nehemiae 5, 5)
et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres nostros judæos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt nec invenerunt quid responderent (Liber Nehemiae 5, 8)
reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et domos suas quin potius et centesimam pecuniæ frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis (Liber Nehemiae 5, 11)
insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat (Liber Nehemiae 5, 13)
duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei (Liber Nehemiae 5, 15)
quin potius in opere muri ædificavi et agrum non emi et omnes pueri mei congregati ad opus erant (Liber Nehemiae 5, 16)
parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex electi exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quæsivi valde enim erat adtenuatus populus (Liber Nehemiae 5, 18)
memento mei Deus meus in bonum secundum omnia quæ feci populo huic (Liber Nehemiae 5, 19)