Löydetty 8616 Tulokset: Pó
cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque est populus hujuscemodi verbis Ezechiæ regis Juda (Liber II Paralipomenon 32, 8)
quæ postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Juda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens (Liber II Paralipomenon 32, 9)
an ignoratis quæ ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis numquid prævaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea (Liber II Paralipomenon 32, 13)
quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu (Liber II Paralipomenon 32, 14)
non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu (Liber II Paralipomenon 32, 15)
epistulas quoque scripsit plenas blasphemiæ in Dominum Deum Israël et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiæ eruere non poterit populum suum de manu ista (Liber II Paralipomenon 32, 17)
insuper et clamore magno lingua judaica contra populum qui sedebat in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et caperet civitatem (Liber II Paralipomenon 32, 18)
locutusque est contra Deum Hierusalem sicut adversum deos populorum terræ opera manuum hominum (Liber II Paralipomenon 32, 19)
multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino Hierusalem et munera Ezechiæ regi Juda qui exaltatus est post hæc coram cunctis gentibus (Liber II Paralipomenon 32, 23)
humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor ejus tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ (Liber II Paralipomenon 32, 26)
apothecas quoque frumenti vini et olei et præsepia omnium jumentorum caulasque pecoribus (Liber II Paralipomenon 32, 28)
attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus (Liber II Paralipomenon 32, 31)