Löydetty 8616 Tulokset: Pó
cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam prævaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini (Liber II Paralipomenon 29, 19)
adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine inposueruntque manus suas super eos (Liber II Paralipomenon 29, 23)
constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetæ siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus (Liber II Paralipomenon 29, 25)
porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo hic fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos (Liber II Paralipomenon 29, 32)
sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitæ fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes (Liber II Paralipomenon 29, 34)
lætatusque est Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat (Liber II Paralipomenon 29, 36)
non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 30, 3)
congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum in mense secundo (Liber II Paralipomenon 30, 13)
steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum (Liber II Paralipomenon 30, 16)
magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quæ sanctificata non fuerat comedit phase non juxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur (Liber II Paralipomenon 30, 18)
quem exaudivit Dominus et placatus est populo (Liber II Paralipomenon 30, 20)
Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo (Liber II Paralipomenon 30, 24)