Löydetty 8616 Tulokset: Pó
venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut præceperat eis (Liber II Paralipomenon 10, 12)
responditque rex dura derelicto consilio seniorum (Liber II Paralipomenon 10, 13)
locutusque est juxta juvenum voluntatem pater meus grave vobis inposuit jugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos flagellis ego vero cædam scorpionibus (Liber II Paralipomenon 10, 14)
et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Hieroboam filium Nabath (Liber II Paralipomenon 10, 15)
populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israël tu autem pasce domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber II Paralipomenon 10, 16)
misitque rex Roboam Aduram qui præerat tributis et lapidaverunt eum filii Israël et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 10, 18)
cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini (Liber II Paralipomenon 11, 11)
relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Judam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri ejus ne sacerdotio Domini fungerentur (Liber II Paralipomenon 11, 14)
post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quæ peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith (Liber II Paralipomenon 11, 20)
qui sapientior fuit et potentior super omnes filios ejus et in cunctis finibus Juda et Beniamin et in universis civitatibus muratis præbuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores (Liber II Paralipomenon 11, 23)
opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semejæ prophetæ et Addo videntis et diligenter exposita pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis diebus (Liber II Paralipomenon 12, 15)
congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis (Liber II Paralipomenon 13, 7)