Löydetty 8616 Tulokset: Pó
omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Jebuseis qui non erant de stirpe Israël (Liber II Paralipomenon 8, 7)
de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israël subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc (Liber II Paralipomenon 8, 8)
porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum ejus (Liber II Paralipomenon 8, 9)
omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum (Liber II Paralipomenon 8, 10)
tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod extruxerat ante porticum (Liber II Paralipomenon 8, 12)
et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei et janitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim præceperat David homo Dei (Liber II Paralipomenon 8, 14)
regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quæcumque erant in corde suo (Liber II Paralipomenon 9, 1)
et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit (Liber II Paralipomenon 9, 2)
quod postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam ædificaverat (Liber II Paralipomenon 9, 3)
necnon cibaria mensæ ejus et habitacula servorum et officia ministrorum ejus et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat præ stupore ultra in ea spiritus (Liber II Paralipomenon 9, 4)
beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam (Liber II Paralipomenon 9, 7)
sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israël et vult servare eum in æternum idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam (Liber II Paralipomenon 9, 8)