Mosaico decorativo

Löydetty 8616 Tulokset: Pó

  • alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam fœderis et sunt ibi usque in præsentem diem (Liber Iosue 4, 9)

  • sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Jordanis medio donec omnia conplerentur quæ Josue ut loqueretur ad populum præceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit (Liber Iosue 4, 10)

  • cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum (Liber Iosue 4, 11)

  • præcipe sacerdotibus qui portant arcam fœderis ut ascendant de Jordane (Liber Iosue 4, 16)

  • cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini et siccam humum calcare cœpissent reversæ sunt aquæ in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant (Liber Iosue 4, 18)

  • populus autem ascendit de Jordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho (Liber Iosue 4, 19)

  • duodecim quoque lapides quos de Jordanis alveo sumpserant posuit Josue in Galgalis (Liber Iosue 4, 20)

  • ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore (Liber Iosue 4, 25)

  • postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israël (Liber Iosue 5, 1)

  • eo tempore ait Dominus ad Josue fac tibi cultros lapideos et circumcide secundo filios Israël (Liber Iosue 5, 2)

  • hæc autem causa est secundæ circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Ægypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus (Liber Iosue 5, 4)

  • qui omnes circumcisi erant populus autem qui natus est in deserto (Liber Iosue 5, 5)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina