Löydetty 8616 Tulokset: Pó
sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad arcam (Liber Iosue 3, 4)
dixitque Josue ad populum sanctificamini cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia (Liber Iosue 3, 5)
et ait ad sacerdotes tollite arcam fœderis et præcedite populum qui jussa conplentes tulerunt et ambulaverunt ante eos (Liber Iosue 3, 6)
tu autem præcipe sacerdotibus qui portant arcam fœderis et dic eis cum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis state in ea (Liber Iosue 3, 8)
et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis aquæ quæ inferiores sunt decurrent atque deficient quæ autem desuper veniunt in una mole consistent (Liber Iosue 3, 13)
igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut transirent Jordanem et sacerdotes qui portabant arcam fœderis pergebant ante eum (Liber Iosue 3, 14)
ingressisque eis Jordanem et pedibus eorum tinctis in parte aquæ cum Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleret (Liber Iosue 3, 15)
populus autem incedebat contra Jordanem et sacerdotes qui portabant arcam fœderis Domini stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat (Liber Iosue 3, 17)
et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria (Liber Iosue 4, 3)
et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris juxta numerum filiorum Israël (Liber Iosue 4, 5)
respondebitis eis defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israël usque in æternum (Liber Iosue 4, 7)
fecerunt ergo filii Israël sicut eis præcepit Josue portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat juxta numerum filiorum Israël usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos (Liber Iosue 4, 8)