Löydetty 1192 Tulokset: Ope
quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniæ defectionem faciam de civitatibus Juda et a foris Hierusalem (Liber Baruch 2, 22)
et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniæ et statuisti verba tua quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo (Liber Baruch 2, 24)
et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster (Liber Baruch 3, 8)
qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum (Liber Baruch 3, 18)
opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos (Liber Baruch 6, 12)
nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quæ manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis (Liber Baruch 6, 50)
unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est (Liber Baruch 6, 51)
aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt (Liber Baruch 6, 57)
et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris et una similitudo ipsarum quattuor et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ (Prophetia Ezechielis 1, 16)
et quasi subcinericium hordiacium comedes illud et stercore quod egredietur de homine operies illud in oculis eorum (Prophetia Ezechielis 4, 12)
idcirco hæc dicit Dominus Deus quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati (Prophetia Ezechielis 5, 7)
in omnibus habitationibus vestris urbes desertæ erunt et excelsa demolientur et dissipabuntur et interibunt aræ vestræ et confringentur et cessabunt idola vestra et conterentur delubra vestra et delebuntur opera vestra (Prophetia Ezechielis 6, 6)