Löydetty 1192 Tulokset: Ope
et ad ædificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis (Liber I Maccabaeorum 10, 44)
et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam ejus quæ prædicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes (Liber I Maccabaeorum 10, 64)
et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret præpositos super opera eorum et super regionem et super arma et super præsidia (Liber I Maccabaeorum 14, 42)
et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et ut scribantur in nomine ejus omnes conscriptiones in regione et ut operiatur purpura et auro (Liber I Maccabaeorum 14, 43)
apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea (Liber II Maccabaeorum 3, 25)
testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei (Liber II Maccabaeorum 3, 36)
Jason vero non parcebat in cæde civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum (Liber II Maccabaeorum 5, 6)
his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Judæi autem agriculturæ operam dabant (Liber II Maccabaeorum 12, 1)
inde in cinerem deici jussit sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum (Liber II Maccabaeorum 13, 6)
et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Juda (Liber II Maccabaeorum 15, 6)
mecum sunt divitiæ et gloria opes superbæ et justitia (Liber Proverbiorum 8, 18)
egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat (Liber Proverbiorum 10, 4)