Löydetty 945 Tulokset: Omnia
omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam (Liber Ecclesiasticus 43, 37)
si enim hæc fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium ejus est (Liber Ecclesiasticus 50, 31)
non dicatis coniuratio omnia enim quæ loquitur populus iste coniuratio est et timorem ejus ne timeatis neque paveatis (Liber Isaiae 8, 12)
ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram (Liber Isaiae 21, 9)
Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis (Liber Isaiae 26, 12)
et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum (Liber Isaiae 36, 12)
ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari (Liber Isaiae 37, 11)
inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quæ misit ad blasphemandum Deum viventem (Liber Isaiae 37, 17)
et nunc Domine Deus noster salva nos de manu ejus et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus (Liber Isaiae 37, 20)
sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me (Liber Isaiae 38, 13)
ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret projecisti post tergum tuum omnia peccata mea (Liber Isaiae 38, 17)
et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quæ in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis (Liber Isaiae 39, 4)