Mosaico decorativo

Löydetty 540 Tulokset: Omni

  • et pendebant ex omni parte tentoria ærii coloris et carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant quod mira varietate pictura decorabat (Liber Esther 1, 6)

  • dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes interfectionis fuit et quartodecimo die cædere desierunt quem constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis gaudio atque conviviis (Liber Esther 9, 17)

  • scripseruntque Hester regina filia Abiahil et Mardocheus Judæus etiam secundam epistulam ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum (Liber Esther 9, 29)

  • justificationem meam quam cœpi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Liber Iob 27, 6)

  • aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore (Liber Iob 27, 10)

  • scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi (Liber Iob 30, 23)

  • venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universæ sorores suæ et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo ejus et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam (Liber Iob 42, 11)

  • non est Deus in conspectu ejus inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore auferuntur judicia tua a facie ejus omnium inimicorum suorum dominabitur (Liber Psalmorum 9, 26)

  • benedicam Dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo (Liber Psalmorum 33, 2)

  • divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma (Liber Psalmorum 33, 11)

  • iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viæ non bonæ malitiam autem non odivit (Liber Psalmorum 35, 5)

  • nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die æstimati sumus sicut oves occisionis (Liber Psalmorum 43, 22)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina