Löydetty 169 Tulokset: Noster
et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Judæ et Jonathæ fratris tui (Liber I Maccabaeorum 13, 8)
congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster (Liber II Maccabaeorum 1, 27)
et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis (Liber II Maccabaeorum 7, 33)
ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus (Canticum Canticorum 1, 15)
tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia disponens omnia (Liber Sapientiae 15, 1)
adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem hæc sub manu tua (Liber Isaiae 3, 6)
et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et lætabimur in salutari ejus (Liber Isaiae 25, 9)
Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui (Liber Isaiae 26, 13)
quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum (Liber Isaiae 33, 21)
Dominus enim judex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos (Liber Isaiae 33, 22)
et nunc Domine Deus noster salva nos de manu ejus et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus (Liber Isaiae 37, 20)
redemptor noster Dominus exercituum nomen illius Sanctus Israël (Liber Isaiae 47, 4)