Löydetty 679 Tulokset: Nob

  • re vera induxisti nos in terram quæ fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus (Liber Numeri 16, 14)

  • obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos (Liber Numeri 20, 17)

  • venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo (Liber Numeri 21, 7)

  • reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum (Liber Numeri 22, 14)

  • rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit (Liber Numeri 22, 15)

  • porro mulier madianitis quæ pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum (Liber Numeri 25, 15)

  • pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quæ concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri (Liber Numeri 27, 3)

  • ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum (Liber Numeri 31, 50)

  • precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Jordanem (Liber Numeri 32, 5)

  • Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe (Liber Numeri 32, 42)

  • tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula (Liber Deuteronomii 1, 15)

  • profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut præceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne (Liber Deuteronomii 1, 19)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina