Löydetty 679 Tulokset: Nob

  • quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio ejus Jesu Christo (Epistula I Ioannis 1, 3)

  • si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est (Epistula I Ioannis 1, 8)

  • si confiteamur peccata nostra fidelis est et justus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate (Epistula I Ioannis 1, 9)

  • si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum ejus non est in nobis (Epistula I Ioannis 1, 10)

  • ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis (Epistula I Ioannis 2, 19)

  • et hæc est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam æternam (Epistula I Ioannis 2, 25)

  • videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum (Epistula I Ioannis 3, 1)

  • in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere (Epistula I Ioannis 3, 16)

  • et hoc est mandatum ejus ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis (Epistula I Ioannis 3, 23)

  • et qui servat mandata ejus in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit (Epistula I Ioannis 3, 24)

  • in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum (Epistula I Ioannis 4, 9)

  • Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas ejus in nobis perfecta est (Epistula I Ioannis 4, 12)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina