Löydetty 251 Tulokset: Nisi
Pharisæi enim et omnes Judæi nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum (Evangelium secundum Marcum 7, 3)
et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quæ tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et æramentorum et lectorum (Evangelium secundum Marcum 7, 4)
et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi (Evangelium secundum Marcum 8, 14)
et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Jesum tantum secum (Evangelium secundum Marcum 9, 7)
et descendentibus illis de monte præcepit illis ne cui quæ vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit (Evangelium secundum Marcum 9, 8)
et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et jejunio (Evangelium secundum Marcum 9, 28)
Jesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies (Evangelium secundum Marcum 13, 20)
de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in cælo neque Filius nisi Pater (Evangelium secundum Marcum 13, 32)
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini (Evangelium secundum Lucam 2, 26)
et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniæ ad mulierem viduam (Evangelium secundum Lucam 4, 26)
et multi leprosi erant in Israël sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus (Evangelium secundum Lucam 4, 27)