Löydetty 1395 Tulokset: Negotiatum Regem David:
David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Jezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide (Liber I Paralipomenon 3, 1)
omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar (Liber I Paralipomenon 3, 9)
hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in præsepibus apud regem in operibus ejus commoratique sunt ibi (Liber I Paralipomenon 4, 23)
et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hæ civitates eorum usque ad regem David (Liber I Paralipomenon 4, 31)
isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca (Liber I Paralipomenon 6, 31)
filii Thola Ozi et Raphaja et Jerihel et Jemai et Jebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti (Liber I Paralipomenon 7, 2)
omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua (Liber I Paralipomenon 9, 22)
nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum ejus ad David filium Isai (Liber I Paralipomenon 10, 14)
congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua (Liber I Paralipomenon 11, 1)
venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron et iniit David cum eis fœdus coram Domino unxeruntque eum regem super Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel (Liber I Paralipomenon 11, 3)
abiit quoque David et omnis Israël in Hierusalem hæc est Jebus ubi erant Jebusei habitatores terræ (Liber I Paralipomenon 11, 4)
dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quæ est civitas David (Liber I Paralipomenon 11, 5)