Mosaico decorativo

Löydetty 1395 Tulokset: Negotiatum Regem David:

  • et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua lætantes et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo et Israël populo suo (Liber I Regum 8, 66)

  • ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio Israël (Liber I Regum 9, 5)

  • misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri (Liber I Regum 9, 14)

  • filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam ædificaverat ei tunc ædificavit Mello (Liber I Regum 9, 24)

  • qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem (Liber I Regum 9, 28)

  • et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei (Liber I Regum 10, 3)

  • dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea (Liber I Regum 10, 6)

  • sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israël eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam (Liber I Regum 10, 9)

  • cumque jam esset senex depravatum est per mulieres cor ejus ut sequeretur deos alienos nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus (Liber I Regum 11, 4)

  • verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud (Liber I Regum 11, 12)

  • nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi (Liber I Regum 11, 13)

  • cum enim esset David in Idumea et ascendisset Joab princeps militiæ ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et occidisset omne masculinum in Idumea (Liber I Regum 11, 15)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina