Gefunden 1395 Ergebnisse für: Negotiatum Regem David:
et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua lætantes et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo et Israël populo suo (Liber I Regum 8, 66)
ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio Israël (Liber I Regum 9, 5)
misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri (Liber I Regum 9, 14)
filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam ædificaverat ei tunc ædificavit Mello (Liber I Regum 9, 24)
qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem (Liber I Regum 9, 28)
et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei (Liber I Regum 10, 3)
dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea (Liber I Regum 10, 6)
sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israël eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam (Liber I Regum 10, 9)
cumque jam esset senex depravatum est per mulieres cor ejus ut sequeretur deos alienos nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus (Liber I Regum 11, 4)
verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud (Liber I Regum 11, 12)
nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi (Liber I Regum 11, 13)
cum enim esset David in Idumea et ascendisset Joab princeps militiæ ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et occidisset omne masculinum in Idumea (Liber I Regum 11, 15)