Löydetty 224 Tulokset: Mut
tunc oblatus est ei dæmonium habens cæcus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret (Evangelium secundum Matthaeum 12, 22)
et accesserunt ad eum turbæ multæ habentes secum mutos clodos cæcos debiles et alios multos et projecerunt eos ad pedes ejus et curavit eos (Evangelium secundum Matthaeum 15, 30)
ita ut turbæ mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes cæcos videntes et magnificabant Deum Israël (Evangelium secundum Matthaeum 15, 31)
quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animæ vero suæ detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua (Evangelium secundum Matthaeum 16, 26)
et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit (Evangelium secundum Matthaeum 22, 12)
et comminatus est ei Jesus dicens obmutesce et exi de homine (Evangelium secundum Marcum 1, 25)
et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna (Evangelium secundum Marcum 4, 39)
et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum (Evangelium secundum Marcum 7, 32)
et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui (Evangelium secundum Marcum 7, 37)
aut quid dabit homo commutationem pro anima sua (Evangelium secundum Marcum 8, 37)
et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum (Evangelium secundum Marcum 9, 16)
et cum videret Jesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi præcipio exi ab eo et amplius ne intrœas in eum (Evangelium secundum Marcum 9, 24)