Löydetty 528 Tulokset: Mur
audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et prævaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo (Liber Ieremiae 20, 10)
hæc dicit Dominus Deus Israël ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis hujus (Liber Ieremiae 21, 4)
postquam enim convertisti me egi pænitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiæ meæ (Liber Ieremiae 31, 19)
cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriæ et mansimus in Hierusalem (Liber Ieremiae 35, 11)
cumque vidisset eos Sedecias rex Juda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quæ erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti (Liber Ieremiae 39, 4)
domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt (Liber Ieremiae 39, 8)
sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis cernentibus viris judæis (Liber Ieremiae 43, 9)
multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostræ a facie gladii columbæ (Liber Ieremiae 46, 16)
ideo super Moab hejulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes (Liber Ieremiae 48, 31)
propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt (Liber Ieremiae 48, 36)
et succendam ignem in muro Damasci et devorabit mœnia Benadad (Liber Ieremiae 49, 27)
clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta ejus destructi sunt muri ejus quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei (Liber Ieremiae 50, 15)