Löydetty 528 Tulokset: Mur
accinctæque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines quæ conclusæ erant procurrebant ad Onian aliæ autem ad muros quædam vero per fenestras aspiciebant (Liber II Maccabaeorum 3, 19)
sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Jason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem (Liber II Maccabaeorum 5, 5)
duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros præcipitaverunt (Liber II Maccabaeorum 6, 10)
post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos hæc patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis (Liber II Maccabaeorum 7, 18)
nos enim pro peccatis nostris hæc patimur (Liber II Maccabaeorum 7, 32)
sed cum dies quinta inlucesceret viginti juvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant (Liber II Maccabaeorum 10, 35)
tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare (Liber II Maccabaeorum 11, 9)
adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin (Liber II Maccabaeorum 12, 13)
hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Judam ac blasphemantes et loquentes quæ fas non est (Liber II Maccabaeorum 12, 14)
Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu præcipitavit Hiericho inruit ferociter muris (Liber II Maccabaeorum 12, 15)
post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinæ multæ et telorum erat adparatus (Liber II Maccabaeorum 12, 27)
sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbæ intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum præcipitavit semet ipsum viriliter in turbas (Liber II Maccabaeorum 14, 43)