Löydetty 771 Tulokset: Moses Iosue Et Aaron Sacerdotem Et Sacrificium
et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et pacificas victimas super eo inponeremus ipse quærat et judicet (Liber Iosue 22, 23)
quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum (Liber Iosue 22, 28)
misique Mosen et Aaron et percussi Ægyptum multis signis atque portentis (Liber Iosue 24, 5)
Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gaab Finees filii ejus quæ data est ei in monte Ephraim (Liber Iosue 24, 33)
dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach (Liber Iudicum 1, 20)
ne recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et offerens tibi qui respondit ego præstolabor adventum tuum (Liber Iudicum 6, 18)
et ædificabis altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super lignorum struem quæ de nemore succideris (Liber Iudicum 6, 26)
implevitque Micha manum ejus et habuit apud se puerum sacerdotem (Liber Iudicum 17, 12)
nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti levitici generis sacerdotem (Liber Iudicum 17, 13)
cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israël (Liber Iudicum 18, 19)
qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et omnia quæ habeo et dicitis quid tibi est (Liber Iudicum 18, 24)
sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quæ supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt (Liber Iudicum 18, 27)