Löydetty 81 Tulokset: Miserunt

  • miserunt ergo præpositus domus et præfectus civitatis et majores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quæcumque jusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac (Liber II Regum 10, 5)

  • cumque venissent litteræ ad eos tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cofinis et miserunt ad eum in Hiezraël (Liber II Regum 10, 7)

  • et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos (Liber II Regum 19, 18)

  • cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis (Liber I Paralipomenon 10, 9)

  • videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites (Liber I Paralipomenon 19, 6)

  • lætatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut impleretur (Liber II Paralipomenon 24, 10)

  • qui congregati adversus eum miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini (Liber II Paralipomenon 24, 21)

  • cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus Syriæ venitque in Judam et Hierusalem et interfecit cunctos principes populi atque universam prædam miserunt regi Damascum (Liber II Paralipomenon 24, 23)

  • qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi (Liber II Paralipomenon 25, 27)

  • hoc est exemplar epistulæ quam miserunt ad eum Artarxersi regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt (Liber Esdrae 4, 11)

  • miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum (Liber Nehemiae 6, 2)

  • miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis juxta sermonem priorem (Liber Nehemiae 6, 4)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina