Löydetty 1170 Tulokset: Mihi
vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperæ vox filiæ Sion intermorientis expandentisque manus suas væ mihi quia defecit anima mea propter interfectos (Liber Ieremiae 4, 31)
ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimæ vestræ non placuerunt mihi (Liber Ieremiae 6, 20)
tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis laudem et orationem et non obsistas mihi quia non exaudiam te (Liber Ieremiae 7, 16)
sed hoc verbum præcepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis (Liber Ieremiae 7, 23)
sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et judicium et justitiam in terra hæc enim placent mihi ait Dominus (Liber Ieremiae 9, 24)
væ mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane hæc infirmitas mea est et portabo illam (Liber Ieremiae 10, 19)
quod præcepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quæ præcipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Liber Ieremiae 11, 4)
tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc ostendisti mihi studia eorum (Liber Ieremiae 11, 18)
facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit contra me vocem ideo odivi eam (Liber Ieremiae 12, 8)
numquid avis discolor hereditas mea mihi numquid avis tincta per totum venite congregamini omnes bestiæ terræ properate ad devorandum (Liber Ieremiae 12, 9)
et abii et abscondi illud in Eufraten sicut præceperat mihi Dominus (Liber Ieremiae 13, 5)
sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israël et omnem domum Juda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt (Liber Ieremiae 13, 11)