Löydetty 2001 Tulokset: Lia
et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et sceptrum Ægypti recedet (Prophetia Zachariae 10, 11)
ecce dies veniunt Domini et dividentur spolia tua in medio tui (Prophetia Zachariae 14, 1)
et egredietur Dominus et prœliabitur contra gentes illas sicut prœliatus est in die certaminis (Prophetia Zachariae 14, 3)
quod si et familia Ægypti non ascenderit et non venerit nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quæ non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum (Prophetia Zachariae 14, 18)
transgressus est Juda et abominatio facta est in Israël et in Hierusalem quia contaminavit Judas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni (Prophetia Malachiae 2, 11)
ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis (Prophetia Malachiae 4, 5)
Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor (Evangelium secundum Matthaeum 1, 13)
et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam (Evangelium secundum Matthaeum 2, 12)
relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 24)
et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo (Evangelium secundum Matthaeum 5, 41)
respicite volatilia cæli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester cælestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 26)
et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent (Evangelium secundum Matthaeum 6, 28)