Löydetty 2001 Tulokset: Lia
et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui (Liber Isaiae 60, 10)
et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israël (Liber Isaiae 60, 14)
et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra (Liber Isaiae 62, 7)
circumspexi et non erat auxiliator quæsivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi (Liber Isaiae 63, 5)
cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt (Liber Isaiae 64, 3)
domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas (Liber Isaiae 64, 11)
et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Græciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus (Liber Isaiae 66, 19)
confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorum (Liber Ieremiae 3, 24)
et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio (Liber Ieremiae 5, 17)
stupor et mirabilia facta sunt in terra (Liber Ieremiae 5, 30)
prophetæ prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo ejus (Liber Ieremiae 5, 31)
speciosæ et delicatæ adsimilavi filiam Sion (Liber Ieremiae 6, 2)