Löydetty 2003 Tulokset: Lege Domini
igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum et cum de nocte surrexeritis et cœperit dilucescere pergite (Liber I Samuelis 29, 10)
dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait jura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei et ducam te ad cuneum istum (Liber I Samuelis 30, 15)
venit ergo David in Siceleg et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis dicens accipite benedictionem de præda hostium Domini (Liber I Samuelis 30, 26)
et planxerunt et fleverunt et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Jonathan filium ejus et super populum Domini et super domum Israël quod corruissent gladio (Liber II Samuelis 1, 12)
et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini (Liber II Samuelis 1, 14)
et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini (Liber II Samuelis 1, 16)
surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Juda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam (Liber II Samuelis 6, 2)
et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Hajo filii Abinadab minabant plaustrum novum (Liber II Samuelis 6, 3)
et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini (Liber II Samuelis 6, 9)
et noluit devertere ad se arcam Domini in civitate David sed devertit eam in domo Obededom Getthei (Liber II Samuelis 6, 10)
et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum ejus (Liber II Samuelis 6, 11)
cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus immolabat bovem et arietem (Liber II Samuelis 6, 13)