Löydetty 227 Tulokset: Latin Verse Bible Study: De lege legis

  • et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitæ ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis (Liber Nehemiae 8, 13)

  • et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die sollemni mense septimo (Liber Nehemiae 8, 14)

  • legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum juxta ritum (Liber Nehemiae 8, 18)

  • et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum (Liber Nehemiae 9, 3)

  • omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et judicia ejus et cærimonias ejus (Liber Nehemiae 10, 29)

  • sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi (Liber Nehemiae 10, 34)

  • et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 36)

  • sint omnia sub lege tua (Liber Iudith 3, 4)

  • sed in lege Domini voluntas ejus et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Liber Psalmorum 1, 2)

  • non custodierunt testamentum Dei et in lege ejus noluerunt ambulare (Liber Psalmorum 77, 10)

  • etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion (Liber Psalmorum 83, 8)

  • beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum (Liber Psalmorum 93, 12)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina