Löydetty 227 Tulokset: Latin Verse Bible Study: De lege legis

  • et ait ad Saphan scribam librum legis inveni in domo Domini et tradidit ei (Liber II Paralipomenon 34, 15)

  • audissetque ille verba legis scidit vestimenta sua (Liber II Paralipomenon 34, 19)

  • et assaverunt phase super ignem juxta quod lege præceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universæ plebi (Liber II Paralipomenon 35, 13)

  • reliqua autem sermonum Josiæ et misericordiarum ejus quæ lege præcepta sunt Domini (Liber II Paralipomenon 35, 26)

  • et surrexit Josue filius Josedech et fratres ejus sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres ejus et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei (Liber Esdrae 3, 2)

  • ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israël et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum omnem petitionem ejus (Liber Esdrae 7, 6)

  • Artarxersis rex regum Ezræ sacerdoti scribæ legis Dei cæli doctissimo salutem (Liber Esdrae 7, 12)

  • a facie enim regis et septem consiliatorum ejus missus es ut visites Judæam et Hierusalem in lege Dei tui quæ est in manu tua (Liber Esdrae 7, 14)

  • et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei cæli absque mora detis (Liber Esdrae 7, 21)

  • et venerat mensis septimus filii autem Israël erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam Aquarum et dixerunt Ezræ scribæ ut adferret librum legis Mosi quam præcepit Dominus Israheli (Liber Nehemiae 8, 1)

  • et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legeretur (Liber Nehemiae 8, 8)

  • dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitæ interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis (Liber Nehemiae 8, 9)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina