Löydetty 227 Tulokset: Latin Verse Bible Study: De lege legis

  • lex enim Spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Epistula ad Romanos 8, 2)

  • nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne (Epistula ad Romanos 8, 3)

  • ut justificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum (Epistula ad Romanos 8, 4)

  • finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Epistula ad Romanos 10, 4)

  • Moses enim scripsit quoniam justitiam quæ ex lege est qui fecerit homo vivet in ea (Epistula ad Romanos 10, 5)

  • dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio (Epistula ad Romanos 13, 10)

  • scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo (Epistula I ad Corinthios 9, 9)

  • his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant (Epistula I ad Corinthios 9, 21)

  • in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus (Epistula I ad Corinthios 14, 21)

  • scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Jesu Christi et nos in Christo Jesu credidimus ut justificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei (Epistula ad Galatas 3, 2)

  • qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei (Epistula ad Galatas 3, 5)


“Imitemos o coração de Jesus, especialmente na dor, e assim nos conformaremos cada vez mais e mais com este coração divino para que, um dia, lá em cima no Céu, também nós possamos glorificar o Pai celeste ao lado daquele que tanto sofreu”. São Padre Pio de Pietrelcina