Löydetty 227 Tulokset: Latin Verse Bible Study: De lege legis
at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis (Evangelium secundum Lucam 10, 26)
respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister hæc dicens etiam nobis contumeliam facis (Evangelium secundum Lucam 11, 45)
at ille ait et vobis legis peritis væ quia oneratis homines oneribus quæ portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas (Evangelium secundum Lucam 11, 46)
væ vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiæ ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis (Evangelium secundum Lucam 11, 52)
cum hæc ad illos diceret cœperunt Pharisæi et legis periti graviter insistere et os ejus opprimere de multis (Evangelium secundum Lucam 11, 53)
et respondens Jesus dixit ad legis peritos et Pharisæos dicens si licet sabbato curare (Evangelium secundum Lucam 14, 3)
facilius est autem cælum et terram præterire quam de lege unum apicem cadere (Evangelium secundum Lucam 16, 17)
et dixit ad eos hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
invenit Philippus Nathanaël et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetæ invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)
in lege autem Moses mandavit nobis hujusmodi lapidare tu ergo quid dicis (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)
et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est (Evangelium secundum Ioannem 8, 17)
respondit eis Jesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis (Evangelium secundum Ioannem 10, 34)