Löydetty 8031 Tulokset: Ló
idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque juraverunt (Liber Genesis 21, 31)
et fuit colonus terræ Philisthinorum diebus multis (Liber Genesis 21, 34)
ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi (Liber Genesis 22, 2)
igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos juvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem præceperat ei Deus (Liber Genesis 22, 3)
die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul (Liber Genesis 22, 4)
tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul (Liber Genesis 22, 6)
dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti (Liber Genesis 22, 7)
dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter (Liber Genesis 22, 8)
veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo ædificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum (Liber Genesis 22, 9)
et ecce angelus Domini de cælo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum (Liber Genesis 22, 11)
levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio (Liber Genesis 22, 13)
appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit (Liber Genesis 22, 14)