Löydetty 8031 Tulokset: Ló
sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor (Liber Genesis 19, 23)
igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de cælo (Liber Genesis 19, 24)
cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahæ et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat (Liber Genesis 19, 29)
ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duæ quoque filiæ ejus cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duæ filiæ ejus (Liber Genesis 19, 30)
conceperunt ergo duæ filiæ Loth de patre suo (Liber Genesis 19, 36)
statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba hæc in auribus eorum timueruntque omnes viri valde (Liber Genesis 20, 8)
respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam (Liber Genesis 20, 11)
postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim (Liber Genesis 20, 13)
Sarræ autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam (Liber Genesis 20, 16)
visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quæ locutus est (Liber Genesis 21, 1)
exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de cælo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est (Liber Genesis 21, 17)
aperuitque oculos ejus Deus quæ videns puteum aquæ abiit et implevit utrem deditque puero bibere (Liber Genesis 21, 19)