Löydetty 8031 Tulokset: Ló
fiebant ergo cædes juvenum ac seniorum mulierum et natorum exterminia virginumque et parvulorum neces (Liber II Maccabaeorum 5, 13)
et scelestis manibus sumens sancta vasa quæ ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat (Liber II Maccabaeorum 5, 16)
ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio (Liber II Maccabaeorum 5, 17)
verum non propter locum gentem sed propter gentem locum Dominus elegit (Liber II Maccabaeorum 5, 19)
ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur (Liber II Maccabaeorum 5, 20)
igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se præ superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem (Liber II Maccabaeorum 5, 21)
cumque adpositus esset contra Judæos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere mulieres ac juvenes vendere (Liber II Maccabaeorum 5, 24)
Judas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et fæni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis (Liber II Maccabaeorum 5, 27)
contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Jovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Jovis Hospitalis (Liber II Maccabaeorum 6, 2)
pessima autem universis et gravis malorum erat incursio (Liber II Maccabaeorum 6, 3)
decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent ut sacrificarent (Liber II Maccabaeorum 6, 8)
at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens voluntarie præibat ad supplicium (Liber II Maccabaeorum 6, 19)