Löydetty 8031 Tulokset: Ló
oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus (Liber Iob 20, 9)
filii ejus adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum (Liber Iob 20, 10)
non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri (Liber Iob 20, 17)
cum satiatus fuerit artabitur æstuabit et omnis dolor inruet in eum (Liber Iob 20, 22)
omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo (Liber Iob 20, 26)
sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete (Liber Iob 21, 3)
domus eorum securæ sunt et pacatæ et non est virga Dei super illos (Liber Iob 21, 9)
verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me (Liber Iob 21, 16)
quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui (Liber Iob 21, 17)
Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet (Liber Iob 21, 19)
viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti (Liber Iob 22, 9)
an cogitas quod Deus excelsior cælo et super stellarum vertices sublimetur (Liber Iob 22, 12)