Löydetty 8031 Tulokset: Ló
erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similæ et sexaginta chori farinæ (Liber I Regum 4, 22)
decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium (Liber I Regum 4, 23)
habitabatque Judas et Israël absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis (Liber I Regum 4, 25)
et habebat Salomon quadraginta milia præsepia equorum currulium et duodecim milia equestrium (Liber I Regum 4, 26)
nutriebantque eos supradicti regis præfecti sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo (Liber I Regum 4, 27)
hordeum quoque et paleas equorum et jumentorum deferebant in locum ubi erat rex juxta constitutum sibi (Liber I Regum 4, 28)
dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quæ est in litore maris (Liber I Regum 4, 29)
et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum (Liber I Regum 4, 30)
locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina ejus quinque et mille (Liber I Regum 4, 32)
et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus (Liber I Regum 4, 34)
misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus quia amicus fuerat Hiram David omni tempore (Liber I Regum 5, 1)
misit autem et Salomon ad Hiram dicens (Liber I Regum 5, 2)