Löydetty 184 Tulokset: Joseph

  • non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram adstantibus unde præcepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ (Liber Genesis 45, 1)

  • et dixit fratribus suis ego sum Joseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti (Liber Genesis 45, 3)

  • ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Joseph frater vester quem vendidistis in Ægypto (Liber Genesis 45, 4)

  • festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei hæc mandat filius tuus Joseph Deus me fecit dominum universæ terræ Ægypti descende ad me ne moreris (Liber Genesis 45, 9)

  • osculatusque est Joseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quæ ausi sunt loqui ad eum (Liber Genesis 45, 15)

  • auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Joseph et gavisus est Pharao atque omnis familia ejus (Liber Genesis 45, 16)

  • dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes jumenta ite in terram Chanaan (Liber Genesis 45, 17)

  • fecerunt filii Israël ut eis mandatum fuerat quibus dedit Joseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere (Liber Genesis 45, 21)

  • et nuntiaverunt ei dicentes Joseph vivit et ipse dominatur in omni terra Ægypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis (Liber Genesis 45, 26)

  • et ait sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar (Liber Genesis 45, 28)

  • ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Joseph quoque ponet manum suam super oculos tuos (Liber Genesis 46, 4)

  • filii Raël uxoris Jacob Joseph et Beniamin (Liber Genesis 46, 19)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina