Löydetty 184 Tulokset: Joseph

  • protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei (Liber Genesis 41, 14)

  • respondit Joseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni (Liber Genesis 41, 16)

  • respondit Joseph somnium regis unum est quæ facturus est Deus ostendit Pharaoni (Liber Genesis 41, 25)

  • dixit ergo ad Joseph quia ostendit Deus tibi omnia quæ locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero (Liber Genesis 41, 39)

  • dicens quoque rursum Pharao ad Joseph ecce constitui te super universam terram Ægypti (Liber Genesis 41, 41)

  • dixit quoque rex ad Joseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti (Liber Genesis 41, 44)

  • vertitque nomen illius et vocavit eum lingua ægyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Joseph ad terram Ægypti (Liber Genesis 41, 45)

  • nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos (Liber Genesis 41, 50)

  • cœperunt venire septem anni inopiæ quos prædixerat Joseph et in universo orbe fames prævaluit in cuncta autem terra Ægypti erat panis (Liber Genesis 41, 54)

  • qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Joseph et quicquid vobis dixerit facite (Liber Genesis 41, 55)

  • crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Joseph universa horrea et vendebat Ægyptiis nam et illos oppresserat fames (Liber Genesis 41, 56)

  • descendentes igitur fratres Joseph decem ut emerent frumenta in Ægypto (Liber Genesis 42, 3)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina