Löydetty 95 Tulokset: Jer
et cognovit Jonathas quoniam sunt insidiæ post se et circujerunt castra ejus a mane usque ad vesperam (Liber I Maccabaeorum 10, 80)
ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et pejerem nomen Dei mei (Liber Proverbiorum 30, 9)
sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa æque eveniant justo et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum dejerat (Liber Ecclesiastes 9, 2)
si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introjero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant (Liber Ieremiae 14, 18)
et ingressi sunt ad gentes ad quas introjerunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra ejus egressi sunt (Prophetia Ezechielis 36, 20)
qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater ejus jerunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum (Prophetia Amos 2, 7)
iterum audistis quia dictum est antiquis non pejerabis reddes autem Domino juramenta tua (Evangelium secundum Matthaeum 5, 33)
et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque jeris (Evangelium secundum Matthaeum 8, 19)
et concessit eis statim Jesus et exeuntes spiritus inmundi introjerunt in porcos et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare (Evangelium secundum Marcum 5, 13)
et dicebat eis quocumque introjeritis in domum illic manete donec exeatis inde (Evangelium secundum Marcum 6, 10)
et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introjeris nemini dixeris (Evangelium secundum Marcum 8, 26)
et quocumque introjerit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem (Evangelium secundum Marcum 14, 14)