Löydetty 2334 Tulokset: Israel
et ascendit David et omnis vir Israël ad collem Cariathiarim quæ est in Juda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen ejus (Liber I Paralipomenon 13, 6)
porro David et universus Israël ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis (Liber I Paralipomenon 13, 8)
cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël (Liber I Paralipomenon 14, 2)
audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israël ascenderunt omnes ut quærerent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis (Liber I Paralipomenon 14, 8)
congregavitque universum Israël in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem præparaverat ei (Liber I Paralipomenon 15, 3)
et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est (Liber I Paralipomenon 15, 12)
sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël (Liber I Paralipomenon 15, 14)
igitur David et majores natu Israël et tribuni jerunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia (Liber I Paralipomenon 15, 25)
universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo et sonitu bucinæ et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes (Liber I Paralipomenon 15, 28)
constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum ejus et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël (Liber I Paralipomenon 16, 4)
semen Israël servi ejus filii Jacob electi illius (Liber I Paralipomenon 16, 13)
et constituit illud Jacob in præceptum et Israël in pactum sempiternum (Liber I Paralipomenon 16, 17)