Löydetty 2335 Tulokset: Israel Censu
quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israël et transivit Jordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus (Liber I Paralipomenon 19, 17)
fugit autem Syrus Israël et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem (Liber I Paralipomenon 19, 18)
videntes autem servi Adadezer se ab Israël esse superatos transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon (Liber I Paralipomenon 19, 19)
hic blasphemavit Israël et percussit eum Jonathan filius Sammaa fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum ejus (Liber I Paralipomenon 20, 7)
consurrexit autem Satan contra Israël et incitavit David ut numeraret Israël (Liber I Paralipomenon 21, 1)
dixitque David ad Joab et ad principes populi ite et numerate Israël a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam (Liber I Paralipomenon 21, 2)
sed sermo regis magis prævaluit egressusque est Joab et circuivit universum Israël et reversus est Hierusalem (Liber I Paralipomenon 21, 4)
deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israël numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Juda autem trecenta septuaginta milia bellatorum (Liber I Paralipomenon 21, 5)
displicuit autem Deo quod jussum erat et percussit Israël (Liber I Paralipomenon 21, 7)
aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israël nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me (Liber I Paralipomenon 21, 12)
misit ergo Dominus pestilentiam in Israël et ceciderunt de Israël septuaginta milia virorum (Liber I Paralipomenon 21, 14)
dixitque David hæc est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israël (Liber I Paralipomenon 22, 1)