Löydetty 772 Tulokset: Ira
obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate (Liber Isaiae 29, 9)
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus ejus et intellectus prudentium ejus abscondetur (Liber Isaiae 29, 14)
populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini (Liber Isaiae 30, 9)
iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti jugum tuum valde (Liber Isaiae 47, 6)
sicut in diebus Nœ istud mihi est cui juravi ne inducerem aquas Nœ ultra super terram sic juravi ut non irascar tibi et non increpem te (Liber Isaiae 54, 9)
non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam (Liber Isaiae 57, 16)
propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui (Liber Isaiae 57, 17)
tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi (Liber Isaiae 60, 5)
torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi (Liber Isaiae 63, 3)
ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti ejus et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos (Liber Isaiae 63, 10)
cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt (Liber Isaiae 64, 3)
occurristi lætanti et facienti justitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur (Liber Isaiae 64, 5)