Löydetty 760 Tulokset: Ipse
sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum (Liber II Regum 17, 39)
ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem æneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan (Liber II Regum 18, 4)
ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam (Liber II Regum 18, 8)
in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum (Liber II Regum 18, 16)
tu enim ipse audisti quæ fecerint reges Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberari (Liber II Regum 19, 11)
egressusque est Jojachin rex Juda ad regem Babylonis ipse et mater ejus et servi ejus et principes ejus et eunuchi ejus et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui (Liber II Regum 24, 12)
factum est autem anno nono regni ejus mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu ejus munitiones (Liber II Regum 25, 1)
mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis Hierusalem (Liber II Regum 25, 8)
Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber (Liber I Paralipomenon 1, 18)
Bœz vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai (Liber I Paralipomenon 2, 12)
filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus ejus ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron (Liber I Paralipomenon 2, 42)
filii quoque Ruben primogeniti Israël ipse quippe fuit primogenitus ejus sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël et non est ille reputatus in primogenitum (Liber I Paralipomenon 5, 1)
