Löydetty 760 Tulokset: Ipse
convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus (Liber I Regum 8, 2)
verumtamen tu non ædificabis domum sed filius tuus qui egredietur de renibus tuis ipse ædificabit domum nomini meo (Liber I Regum 8, 19)
et sciant omnes populi terræ quia Dominus ipse est Deus et non est ultra absque eo (Liber I Regum 8, 60)
fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris ejus cum eo ut ingrederetur Ægyptum erat autem Adad puer parvulus (Liber I Regum 11, 17)
tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puero (Liber I Regum 14, 3)
quæ abiit et fecit juxta verbum Heliæ et comedit ipse et illa et domus ejus et ex illa die (Liber I Regum 17, 15)
et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum (Liber I Regum 17, 19)
invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio (Liber I Regum 18, 24)
quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus (Liber I Regum 18, 39)
profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim jugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum (Liber I Regum 19, 19)
factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eam (Liber I Regum 20, 12)
dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non conparuit et ait rex Israël ad eum hoc est judicium tuum quod ipse decrevisti (Liber I Regum 20, 40)
