Löydetty 146 Tulokset: Husai consilium

  • qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi (Liber I Regum 12, 8)

  • dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac jugum quod inposuit pater tuus super nos (Liber I Regum 12, 9)

  • et locutus est eis secundum consilium juvenum dicens pater meus adgravavit jugum vestrum ego autem addam jugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego cædam scorpionibus (Liber I Regum 12, 14)

  • forsitan inisti consilium ut præpares te ad prœlium in quo confidis ut audeas rebellare (Liber II Regum 18, 20)

  • de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur (Liber I Paralipomenon 12, 32)

  • iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus (Liber I Paralipomenon 13, 1)

  • iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam populo (Liber II Paralipomenon 10, 6)

  • at ille reliquit consilium senum et cum juvenibus tractare cœpit qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius (Liber II Paralipomenon 10, 8)

  • deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in æternum misericordia ejus (Liber II Paralipomenon 20, 21)

  • sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini inminet vobis (Liber II Paralipomenon 28, 11)

  • conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum (Liber Esdrae 4, 5)

  • in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis et muros hos instauraretis (Liber Esdrae 5, 3)


“Pobres e desafortunadas as almas que se envolvem no turbilhão de preocupações deste mundo. Quanto mais amam o mundo, mais suas paixões crescem, mais queimam de desejos, mais se tornam incapazes de atingir seus objetivos. E vêm, então, as inquietações, as impaciências e terríveis sofrimentos profundos, pois seus corações não palpitam com a caridade e o amor. Rezemos por essas almas desafortunadas e miseráveis, para que Jesus, em Sua infinita misericórdia, possa perdoá-las e conduzi-las a Ele.” São Padre Pio de Pietrelcina