Löydetty 187 Tulokset: Heliam prophetam iniustitiam possessionem

  • prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi (Liber Deuteronomii 18, 18)

  • tres civitates separabis tibi in medio terræ quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem (Liber Deuteronomii 19, 2)

  • sic facies cunctis civitatibus quæ a te procul valde sunt et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es (Liber Deuteronomii 20, 15)

  • non permanebit cadaver ejus in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem (Liber Deuteronomii 21, 23)

  • abominatur enim Dominus eum qui facit hæc et aversatur omnem iniustitiam (Liber Deuteronomii 25, 16)

  • cepit ergo Josue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas quievitque terra a prœliis (Liber Iosue 11, 23)

  • Moses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 12, 6)

  • hii sunt reges terræ quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cujus pars ascendit in Seir tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël singulis partes suas (Liber Iosue 12, 7)

  • et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 13, 7)

  • tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël ipsa est ejus hereditas sicut locutus est illi (Liber Iosue 13, 14)

  • dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas (Liber Iosue 13, 15)

  • deditque Moses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem cujus hæc divisio est (Liber Iosue 13, 24)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina