Löydetty 187 Tulokset: Heliam prophetam iniustitiam possessionem

  • dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est (Liber I Regum 17, 24)

  • post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terræ (Liber I Regum 18, 1)

  • et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezraël (Liber I Regum 18, 46)

  • misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens hæc mihi faciant dii et hæc addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis (Liber I Regum 19, 2)

  • et Hieu filium Namsi ungues regem super Israël Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te (Liber I Regum 19, 16)

  • qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi (Liber I Regum 19, 20)

  • reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei (Liber I Regum 19, 21)

  • factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens (Liber I Regum 21, 17)

  • et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini (Liber I Regum 21, 20)

  • factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens (Liber I Regum 21, 28)

  • angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ et dices ad eos numquid non est Deus in Israël ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron (Liber II Regum 1, 3)

  • iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt (Liber II Regum 1, 13)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina